monumenta.ch > Hieronymus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 3, 65, 1
Scio me, Principia, in Christo filia, a plerisque reprehendi, quod interdum scribam ad mulieres, et fragiliorem sexum maribus praeferam. Et idcirco debeo primum obtrectatoribus meis respondere, et sic venire ad disputatiunculam, quam rogasti. Si viri de Scripturis quaererent, mulieribus non loquerer. Si Barac ire ad praelium voluisset, Debbora de victis hostibus non triumphasset . Ieremias carcere clauditur , et quia periturus Israel virum non receperat prophetantem, Olda eis mulier suscitatur . Sacerdotes et Pharisaei crucifigunt Filium Dei , et Maria Magdalene plorat ad crucem, unguenta parat, quaerit in tumulo , hortulanum interrogat, Dominum recognoscit , pergit ad Apostolos, repertum nuntiat. Illi dubitant, ista confidit. Vere πυργίτης, vere turris candoris et Libani, quae prospicit faciem Damasci , sanguinem videlicet Salvatoris ad sacci poenitentiam provocantem. Defecerant Sarae muliebria, et ideo Abraham ei subiicitur, et dicitur ad eum: Omnia quae dicit tibi Sara, audi vocem eius . Illi defecerant muliebria, tu nunquam habuisti muliebria. Sexus devoratur a virgine, Christum portat in corpore. Iam possidet quod futura est. Rebecca pergit ad interrogandum Deum: et sua responsione condigna audit oracula: Duae gentes in utero tuo, et duo populi de ventre tuo dividentur . Illa duos generat dissidentes: tu unum quotidie concipis, parturis, generas, unione fecundum, maiestate multiplicem, trinitate concordem. Maria soror Moysi, victorias Domini canit , et Rachel Bethleem nostram atque Ephratham stirpe nominis sui signat in posteros . Filiae Salphaad haereditatem inter fratres merentur accipere . Ruth et Esther et Iudith tantae gloriae sunt, ut sacris voluminibus nomina indiderint. Anna Prophetissa generat filium Levitam, Prophetam, Iudicem, sacro crine venerabilem, et offert eum in tabernaculo Dei . Thecuites mulier, regem David interrogatione concludit, aenigmate docet, exemplo Dei mitigat . Legimus et aliam sapientem feminam, quae cum obsideretur civitas, et propter unum perduellem, dux exercitus Ioab muros ariete quateret, locuta est ad populum in sapientia sua, et tantae multitudinis periculum, muliebri auctoritate sedavit . Quid loquar de regina Saba , quae venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, et testimonio Domini condemnatura est omnes viros Ierusalem? Elisabeth utero prophetat et voce . Anna filia Phanuelis in templo, templum efficitur Dei, et quotidiano ieiunio, coelestem invenit panem . Sequuntur mulieres Salvatorem, et ministrant ei de substantia sua . Ille qui de quinque panibus, quinque millia hominum, exceptis mulieribus et parvulis, aluit, escas sanctarum mulierum non recusat accipere. Cum Samaritana loquitur ad puteum, et saturatus conversione credentis, cibos qui coempti fuerant negligit. Apollo virum Apostolicum et in lege doctissimum, Aquila et Priscilla erudiunt, et instruunt eum de via Domini . Si doceri a femina non fuit turpe Apostolo, mihi quare turpe sit post viros docere et feminas?